- NILUS
- I.NILUSAegypti Episcopus exustus, sub Diocletiano. Vide Lactantium, l. 5. c. 11:II.NILUSAfricae fluv. celeberrimus, ut Asiae Ganges, et Indus, atque Europae Danubius. Plurima eius ab antiquis perhibentur, et celebrantur nomina. Nam et Aegyptus et Triton dictus, etc. Nos, omissis reliquis, quae hodieque apud varios populos obtinent: Abyssinis enim Tacui et Abanhi dicitur, etc. de notissimo eorum tantum impraesentiarum agemus, ac primum de Nomine, cuius originem quod attinet, variae sunt auctorum de illa sententiae, petissimae vero sunt hae sequentes. Primo Diodor. Sic. eum a Nileo quodam, Aegypti Rege, sic dictum arbitratur, l. 1. ubi de Regibus Aegyptiorum antiquis loquens, ait: Ολὴν ἑνὸς Νιλέως, ἀφ᾿ οὐδὲ πρᾶξις ἱςορίας ἀξία παραδέδοται, πλὴν ἑνὸς Νιλέως, ἀφ᾿ οὗ συμβαίνει τὸν ποταμὸν ὠνομᾶςθαι Νεῖλον. Secundo Eustathius, a Nilo quodam Atlantis nepote, sic appellatum putat. Νεῖλον φάσιν ὠνομᾶςθαι ἀπὸ Νείλου τινὸς ἀπολόνου Ἅτλαντος βασιλεύσαντος τῶ ἐκεῖ. Ibidemque addit aliis sic dictum videri, ἀπό τινος Νείλου βασιλικοῦ παιδὸς ἐκεῖῤίψαντος ἑαυτὸν. Tertio, doctior est, quae etiam plerisque veterum placult etymologia, quâ Νεῖλος dicitur, quasi Νείλυς, quod νέαν ἰλὺν, h. e. novum limum, fingulis annis mittat. Eam diserte innuit Heliodor, Aethiopicor. l. 9. his verbis: Ὡς δὲ τὴν ἑορτὴν ἐξεθείαζον ἐπὶ μέγα Νεῖλον αἴροντες, Ὦρον τε καὶ τὸν ζείδωρον ἀποκαλοῦντες, Αἰγύπτου τε ὅλης, τῆς μὲν ἄνω σωτῆρα, τῆς κάτω δὲ πατέρα, καὶ δημιουργὸν νέαν ἰλὺν δἰ ἔτους ἐπάγοντα, καὶ Νεῖλον εντεῦθεν ὀνομαζόμενον. Quod ipsum Nonnus Panopolitanus optime expressit, uti videre est in his:Νεῖλον ἐφημίξαντο φερώνυμον, οὕνεκα γαίηςΕἰς ἔτος ἐξ ἔτεος πεφορευμένος ὑγρὸς ἀκοίτηςΧεύματι πηλώεντι νέην περιβάλλεται ἰλύν.Quid quod et Dionysius Periegetes eo quoque allusisse videatur v. 229. ubi ait:Οὐ γάρ τις ποταμῶν εναλίγκιος ἔπλετο Νείλῳ,Οὔ τ᾿ ἰλὺν βαλέειν, οὔτε χθονὸς ὄλβον ἀέξεινUbi Stholiastes, Νεῖλος ἐτυμολεγεῖται παρὰ τὸ νέαν, ἤτοι ενιαύσιον ἄγειν ἐλύν. Quarto, doctissima proculdubio est Nicolai Fulleri sententia, qui nihil alienius esse ait, quam originem nominis Aegypticaci a lingua peregrina, qualis est Graeca, derivare. Ipse ergo Miscellan. l. 2. c. 8. statuit Nilum dici, ab Hebraeorum nahal, quod flumen, seu torrentem significat, quia omnium fluminum princeps est. Nec a Scriptura alicnum hoc est, quae Nilum vocat Gap desc: Hebrew, h. e. fluvium Aegypti, unde etiam Iuvenalis flumen simpliciter posuit pro Nilo, Sat. 15. v. 7. Hanc etymologiam probabilem quoque reddit Aethicus, qui Nilum ab accolis Nuchal vocari scribit, quoddubio procul idem cum Hebraeorum Nachal. Mela quoque fontem Nili ita nominatum tradit l. 3. c. 10. Quiautem plures huiusce fluvii derivationes scire velit, Martinium videat in Nilo. II. Ortum eius quod attinet, eum investigare frustranei laboris conatus olim habitus est: unde in proverb. abiit Nili caput quaerere, quod usurpatur de re supra humanas vires arduâ. Quam sententiam primus videtur prodidisse Herodot. qui scribit, neque Aegyptiorum. neque Afrorum quemquam a se repertum, qui fateretur, se scire Nili ortum. Hunc alii secuti sunt. Tibull. l. 1. Eleg. 7. v. 23.Nile pater, quânam possum te dicere causâ.Aut quibus in terris occuluisse caput?Horatius Carm. l. 4. Od. 14. v. 45.Te fontium qui celat originesNilus. ——Lucan. l. 10. v. 295.Arcanum natura caput non prodidit ulli,Nec licuit populis parvum te, Nile, videre.Amovitque sinus, et gentes maluit ortusMirari, quam nosse, tuos. ———Claudian. de Nilo, v. 8.Qui rapidô tractu mediis elapsus ab AustrisFlammiferae patiens zonae, Cancrique calentis,Fluctibus ignotis nostrum procurrit in orbem,Secreto de fonte cadens, qui semper inani Quaerendus ratione latet, nec contigit ulliHoc vidisse caput. ———Ovidius cum auctario figmenti poetici idem exprimit, Met. l. 2. v. 254.Nilus in extremum fugit perterritus orbem,Occuluitque caput quod adhuc latet: ostia septemPulverulenta vacant, septem sine flumine valles.Inde Amm. Marcellin. l. 22. Origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates. Sidon. Apollinaris in Panegyr. Aviti:——— Ignotum plus notus, Nile per ortum.Inter falsas autem de Nili ortu sententias, celeberrima, multorumque veterum Theologorum suffragiis munitist ma est, quae Nilum ex ipso Paradiso terrestri ortum ducere, et inter Paradisi flumina esse statuit. Assentiuntur veteribus recentiores quoque, imprimis Pontificii doctores, inter quos Patres Conimbricenses, c. 9. de meteoris et c. 10. ubi asserunt, Nilum e terrestri Paradiso ortum subterraneis cuniculis abscondi, tum quasi primum nasci in quodam Africae lacu, in regno Congensi; quod observatum scribit Zanardus ab iis, qui nostrô saeculô loca illa peragrârunt. Sed haec opinio, sive somnium potius, iam diu explosaest. Virg. videtur Nili fontes in Indiâ collocare, uti videre est in his, Georg. 4. v. 287.Nam qua Pellaei gens fortunata CanopiAccolit effuso stagnantem flumine Nilum,Et circumpictis vehitur sua rura phaselis:Quaque pharetrate vicinia Persidis urget.Et viridem Aegyptum nigrâ fecundat arenâ Etc.Quaerunt hîc viri docti, quid Persis commune cum Nilo, qui quam longissime a Perside abest. Indos autem hôc locô Scaliger Aethipas interpretatur. Neutrum bene, inquit v. C. Is. Voss. in not. ad Melam, p. 42. Omnino hic Virgilius secutus eorum opinionem, qui putârunt. Nilum iisdem, quibus Indus et Acesines concipi fontibus, ac deinceps per multas, vastasque fluere solitudines, donec Aethiopiam contingeret, atque illic demum Nilum vocari. Arrian. l. 6. Καὶ ἀκούσας ὅτι ὁ Ἀκεσίνης ἐμβάλλει εἰς τὸν Ἰνδὸν ποταμὸν, ἔδοξε ἐξευρηκέναι τοῦ Νείλου τὰς ἀρχὰς, ὡς τὸν Νείλον ενθένδε τόθεν ἐξ Ἰνδῶν ἀνίσχοντα, καὶ δἰ ἐρημου πολλῆς γῆς ῥέοντα, καὶ ταύτῃ ἀπολλύοντα τὸν Ἰνδὸν τὸ ὄνομα. Pausan. ipsum Euphratem Nilum postea fieri contendit; Scribit enim in Corintliacis, Εὐφράτην ὄντα εἰς ἕλος ἀφανίζεςθαι, καὶ αὖθις ἀνιόντα ὑπὲρ Αἰθιοπίας, Νεῖλον γίγνεςθαι. Nempe totum Erythraeum et Indicum mare lacum esse crediderunt veterum nonnulli, quae mirafuit imperitia. Sive autem Euphratem, sive Indum accipias, unde profluit Nilus, iam recte Virgilius dixerit eum viciniâ Persidis urgeri. Et haec quidem est verissima interpretatio loci istius Maroniani. In hâc opinione ctiam fuisse videntur plurimi Christianorum, inter quos Philostorgius l. 3. c. 10. cum ait, Nilum in Arctois regionibus oriri, et iisdem ex partibus fluere, unde Hyphasis, Euphrates ac Tigris. Ita quoque sensit Lucanus, l. 10. v. 252. cum de Nilo canit:Teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque Seres.Ex horum quoque sententiâ loquitur Solinus c. 3. cum ait. Euphratis ac Nili fontes sub iisdem parallelis esse, et ad modulum eiusdem perpendiculi constituros. Atque hactenus Nili originem quaesivimus, nec tamen adhuc invenimus. Paulus Iovius Hist. sui temporis l. 18. eam ex relatione Petri Abyssini viri doctissimi sic describit: Ab immensis (in quit) asperrimisque rupibus, quae Lunae montes vocantur, frequenti, et copiosâ scaturigine, Nili fontes erumpunt, in loco vehementer abstruso, qui Beth, i. e. desertum Abyssinâ linguâ dicitur. Cum Iovio consentit Orosius, de rebus gestis Immanuelis, l. 9. Scripsit quoque idem ante hos Philostratus, l. 1. Icon. Νέιλου μὲν Αἰγύπτιοι ἔχουσι τὰς ἐκβολὰς, Αἰθίοπες δὲ τὰς πηγάς. Ab hâc relatione non dissentiunt recentiores Geographi, qui duos ingentes lacus intra Tropicum Capricorni, et Aequatorem describunt, unum ad ortum, qui minor, et Zaflan, aliis Zahan appellatur: alterum ad occasum et Zembre nominatur. Ex hisce lacubus duo validi effluunt fluvii, qui Aequatorem transcurrunt, et in Abyssinae regione Bagamidri coeunt, Nilique nomen ex multorum sententia accipiunt. Etsi ex aliorum Geographorum opinione, ex sola palude Zembre Nilus effluit, et nomen ipso sta im effluxu, cis Aequatorem fortitur, quam et Wendelinus veriorem sententiam iudicat, et Nili maiestati accommodatiorem. Qui vero abipsis Lunae montibus magis ad Austrum vergentibus Nili caput cum Ptolemaeo arcessunt, non videntur contemnendi; sed dicendum tum fuerit, vel ab ipso Nilo paludem Zembre effici, loci forsan concavitate flumen excipiente, et in ingentem paludem diducente, vel paludem istam ex aliis fontibus ortam a Nilo pertransiri. Qui autem ex Mauritaniae Caesariensis monte Atlante Nilum oriri olim tradiderunt, secuti Iubam regem, uti testantur Plin. l. 5. c. 9. Solin. c. 35. Amm. Marcellin. l. 22. c. 15. Vitruvius l. 8. c. 2. Xiphilinus in Severo, ubi ait, ἐκ τοῦ Ἄτλαντος τοῦ ὄρους σαφῶς ἀναδιδόναι, non video, qui suam cum veritate sententiam possint conciliare. Mauritania enim Caesariensis ad occidentem a Lunae montibus quam iemotissima est; nec ullus inde fluvius Aethiopiam attingit, nisi forte Gir, qui Niger Mercatori dicitur, et varia in progressu nomina sortitur, tandemque cum Nubiae nomine in Nilum influit, et inde nonnullis visus Nilum parere, quos inter Solin. c. 30. Omnis haec plaga, inquit, ab Aethiopia, et terminis Asiae, Nigri flumine, qui Nilum parit, ab Hispaniâ freto scinditur. Vide Voss. l. de origine Nili, et Athanasium Kircherum in Oedip. Aegyptiac. tom. 1. c. 7. p. 57. III. Omnium unanimi consensu Nilus omnium fluviorum maximus est; idque inde licet aestimare, quod perpetuam simul hiemem, et aestatem patiatur. In ortu enim cum hiemem habeat, in exitu habet aestatem, unde quoque diem simul et noctem habet, quod nulli fluviorum contingit. Facile hoc admittent ii, qui eam Nili longitudinem esse norint, ut a Lunae montibus per Aequatorem, et Circulum Cancri in mate mediterraneum decurrat, quod intervallum est graduum circiter 35. Nonnulli tamen cursum eius, si rectus esset, nullisque ambagibus inflexus, ad milliar. Germanica 700. extendunt. Cum vero plurimis quaesitis ambagibus, cogentibus ita montium obstaculis, multiplici flexu Aethiopiam pererret 900. vel 1000. milliar. German. longitudinem eius aestimant. Latitudo eius non usque adeo magna est, quia maximam partem montium faucibus arctatur. Aristides. in Orat. Aegyptiaca, ὥς᾿ ἔτι προσπλέων τῷ κατ᾿ Ἐλεφαντίνῃ ὅρμῳ,ἐικάσεις κεκλεῖςθαι τὸ ῥεῦμα τοῦ Νείλου, ςενὸν ἤδη φαίης ἄν ὑποῤῥεῖν ὑπὸ τῆς πέτρας αὐτόν. Ἴδοις δ᾿ ἂν καὶ τρὶν ἐις Ἐλεφαντίνην τελέσαι, πρὸ οὐκ οἶδ᾿ ὁπόσον τινῶν χοίνων συνιόντα οὕτω τὰ ὄρη, ὡς μἐσον εἶναι μηδὲν, πλὴν τοῦ ῥεύματος αὐτοῦ, καὶ τοῦτο ενταῦθα εὖρος Αἰγύπτου, ὅπερ καὶ ποταμοῦ. In aliquibus tamen Abassinorum provinciis, ex multorum amnium concursu dimid. milliar. Germanic. aequare dicitur. Diodor. vero Sic. minimam latitudinem stadiorum 10. assignat, l. 1. ubi vero infra Meroen pervenit, latitudinem 22. stadiorum habet. Ad summam, Omnium fluminum, inquit Gelliusl. 10. c. 7. quae in maria, qua imperium Romanum est, fluunt, quam Graeci τὴν εἴσω θάλαςςαν, (h. e. internum mare) appellant, maximum esse Nilum consentitur Unde κατ᾿ ἐξοχὴν magnus Virgilio dicitur Georg. l. 3. v. 28.Atque hic undantem bello magnumque fluentemNilum. ——— ———Strabo l. 15. quatuor flumina nominat ingentis magnitudinis. Gangem, Indum, Istrum, Nilum, Aristotel. l. 2. Meteor. c. 2. ῎ιςρος καὶ ὁ Νεῖλος μέγιςοι τῶ ποταμῶν. Senec. Nat. Quaest. l. 4. c. 2. Nilus ceteris maior. IV. Illud autem quod in hoc fluvio maxime admirandum est, Incrementum eius, quod superstitio veterum Serapidi adscriptum ibat, in cuius proin templo gradus in crem enti notati, quod postmodum sub Christianis in illorum templa translatum, merito putatur. Incrementum Nili (inquit Diodor. Sic.) adspicientibus videtur admirabile, incredibile audientibus. Nilus, inquit Plin. loc. cit. certis diebus, auctu magnê per totam spatiatus Aegyptum, fecundus innatat terrae. Idem tempus in undationis ex Herodoto ita describit: Incipit crescere Lunâ novâ, quaecumque post solstitium est, sensim, modiceque, Cancrum Sole transeunte, abundantissime autem Leonem, et residit in Virgine, iisdem quibus accrevit modis. In totum autem revocatur inter ripas in Libra, ut tradit Herodotus centesimo die. Similia habet Amm. Marcellin. l. 22. c. 15. Cum Sol, inquit, per Cancri sidus coeperit vehi augescens, adusque transitum eius in LIbram, diebusque centum sublatius fluens, minuitur postea, et mitigatis ponderibus aquarum, navibus antea pervius equitabiles campos ostendit. Strabo tamen l. 17. tempus hoc nonnihil contrahit, Πλείους δ᾿ ἢ τετταράκοντα ἡμέρας τοῦ θέρους διαμεῖναν τὸ ὕδωρ, ἔπειθ᾿υπόβασιν λαμβάνει κατ᾿ ὀλίγον, καθάπερ καὶ τὴν αὔξησιν ἔχεν, εν ἑξήκοντα δὲ ἡμέραις τελὲς γυμνοῦται, καὶ ἀναψύχεται τὸ πεδίον. Hinc contra Christianos persecutionis occasio; Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, silues, statim Christiani ad Leones acclamatur. Tertullian. in apolog. Sed et poetas de tempore Incrementi Nili canentes audiamus. Tibullus l. 1. eleg. 7. v. 21.Qualis et arentes cum findit Sirius agrosFertilis, aestivâ Nilus abundat aquâ.Lucanus l. 10. v. 298.——— Consurgere in ipsisIus tibi solstitiis, alienâ crescere brumâAtque hiemes adferre tuas.Idem, v. 225.—— Nilus neque suscitat undasAnte Canis radios, nec ripis alligat amnem,Ante parem nocti Librâ sub iudice Phoebum;Inde etiam leges aliarum nescit aquarum:Nec tumet hibernus, cum longe sole remotoOfficiis caret unda suts: dare iussus iniquoTemperiem caelo, mediis aestatibus exit.Sub torrente plagâ, ne terras dissipet ignis,Nilus adest mundo, contraque accensa LeonisOra tumet. Cancroque suam torrente SysenenImploratus adest, nec campos liberat undis,Donec in autumnum Phoebus declinet, et umbrasExtendat Meroe. —— ———Claudian. Epigr. de Nilo: v. 33.Cumque die Titana Canis flagrantior armatEt rapit humores madidos, venasque caloreCompescit, radiisque potentibus aestuat axis,Nilo bruma venit, contraria tempora mundoDefectis solitum referens cultoribus aequor,Effluit Aegaeo stagnantior, acrior altôIoniô seseque patentibus explicat arvis.Ceterum de vera stati huius in crementi causa, varie inter doctos disputatur, ut videre est apud Herodorum in Euterpe. Diod. Sic. l. 1. c. 4. Aristidem Orat. Aegypt. Heliodorum l. 9. et 10. Plin. l. 5. c. 9. 10. Senec. Nat. Quaest. l. 4. Amm. Marcell. l. 22. c. 15. Lucret. l. 6. Lucan. l. 10. etc. E quibus Plinii locum (ut etiam de mensuris et gradibus in crementi constet) attulisse non abs re erit. Ita autem is, Auctus eius per puteos mensurae notis deprebenduntur. Iustum incrementum est cubitorum XVI. minores aquae non omnia rig ant; ampliores detinent tardius recedendo; hae serendi tempora absumunt, solo madente; illae non dant, sitiente: utrumque reputat provincia. In XII. cubitis famem sentit; in XIII. etiamnum esurit. XIV. cubita hilaritatem afferunt; XV. securitatem; XVI. delitias. Quae tamen undarum mensurae Nilometrio Memphitico competunt, non Elephantino, Strab. l. 17. Nilus enim in omnes Aegypti partes non aequali incrementô assurgit: Maximum apud Elephantinam fit, cubitorum XXVIII. minimum apud Mendetem et Xoin, cubitorum VI. Medium, apud Memphim, si iustum sit, cubitorum XIV. Plut. de Iside. Varias de hac re veterum opiniones collegit doctissimus Wendelinus in Admir. Nili, quas hîc in Lectoris studiosi gratiam recensere non gravabor. Primo, Thales Incrementi causam retulit ad Etesias, multosque applausores invenit. Statuit autem, spirantibus Etesiis, Nili influentis cursum per ventos contrarios sisti, flumenque retroagi, et aquis ob hanc causam excrescentibus, et velut aggeratis, Aegypti, quae plana, et humilis regio est, inundationem sequi. Acto, inquit Plin. loc. cit. per Etesias contra Nili ostiamari, undas fluminis repelli, et reverberatas in se recurrere. Pulchre quoque candem sententiam exprimit Amm. Marcellin. l. 22. c. 15. Opinio celebratior est alia, quod spir antibus Frodromis, perque dies 45. Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibitâ, superfusis fluctibus intumeseit: et reluctante spiritu controversô adolescens in maius, hinc vi reverber ante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime tegit omnia. Idem quâ felicitate reddiderit Lucretius l. 6. v. 712. sequentes docent versiculi:Nilus in aestate crescit, campisque redundatUnicus in terris Aegypti totius amnis.Is rigat Aegyptum, medium persaepe calorem:Aut quia sunt aestate Aquilones ostia contra,Anni tempore eô quô Etesia flabra feruntur,Et contra fluvium flantes remorantur, et undasCogentes rursus replent, coguntque manere.Sed hanc sententiam Scaliger puerilem vocat. Secundo, Anaxagoras quoque applausores invenit, qui ex Aethipiae iugis nives solutas, ad Nilum usque decurrere, indeque fluvium augeri statuit. Qua in opinione, ut Seneca refert, omnis vetustas fuit, et poetae imprimis, Aeschylus, Sophosles, Euripides, qui in Helena sua ita canit,Νείλου μὲν αἵδε καλλιπάρθενξι ῥοαὶ,῝Ος ἀντὶ δίας ψεκάδος Αἰγύπτου πέδουΛευκῆς τακείσης χιόνος, ὑγραίνει γύας.Inter recentiores quoque Cardanus huius sententiae patrocinium suscepit. Eam vero sic refutat Lucanus l. 10. v. 219.Vana fides veterum, Nilo, quod crescat in arva,Aethiopum prodesse nives. Non Arctos in illisMontibus, aut Boreas, Testis tibi Sole perustiIpse color populi, calidique vaporibus Austri.Adde, quod omne caput fluvii, quodcumque solutaPraecipitat glacies, ingressô vere tumescitFrimâ tabe nivis: Nilus neque suscitat undasAnte Canis radios, nec ripis alligat amnem.Tertio, Democritus Incrementum Nili non ad Australem, sed ad Septentrionalem nivem retulit. Sententiam vero, quae consideratis locorum intervallis plane absurda videtur, ita explicat. In mundi parte Boreali maxima nivium copia brumae tempore congelata, aestate liquefit, inde elevatis sursum vaporibus, multaeque densaeque nebulae circa cacumina montana attolluntur; quae ab Etesiis ad altissimos Aethiopum montes delatae, in pluvias vertuntur: inde maximi in Aethiopia imbres, quibus augetur Nilus. Amm. Marcellin. loc. cit. ita sententiam hanc eloquitur: Affirmant aliqui Physicorum, in subiectis Septentrioni spatiis, cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelascere, easque postea vi flagrantis sideris vesolutas fluxis humoribus nubes efficere gravidas, quae in Meridianam plagam, Etesiis flantibus, pulsae, expressaeque tepore nimiô, incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur. Haecautem sententia stare non potest, quia Nilus incipit crescere solstitiô aestivô, teste Diodorô, Etesiis nondum flantibus; cessat vero aequinoctiô autumnali, longe ante sedatis hisce ventis. Quarto, Herodotus, ut a Diodoro Siculo refertur, putat, Nilum naturâ suâ tantum esse, quamtus in crementi tempore visitur, minui vero hieme, quia ad Libyam tum Solderertur, Nilique aquam ad se trahit, et quasi haurit: Contra vero in aestate, cum ad Arctum ascendat, et Libyam quodammodo deserat, aquas suas totas, et illibatas Nilus retinet, et ob naturalem aquae copiam exundat. Nec haec consistere potest sententia; Quo enim declivior fit Sol, eo minus efficax, minoremque trahendivim habet: Contra cum ad Arctum adscendit, et Aegypto verticalior fit, longe efficacius aquas haurit, secumque trahir, Ex hac igitur sententia Nilus in hieme potius, quam aestate crescere deberet. Quinto, Ephorus aiebat, omnem Aegypti torram, Niliinundatione aggeratem, raram aridamque naturâ esse, in qua maximi hiatus exsistant pluribus in locis: hieme igitur omnem kumiditatem illos attrahere, et in se continere, quam aestate, veluti sudorem quendam, emittunt; unde fluminis incrementum. Paulo aliter sententiam hanc refert Lucanus, l. 10. v. 247.——— Sunt qui spir amenta terrisEsse putent, magnosque caevae compagis htatus.Commeat huc penitus tacitis discursibus undaFrigore ab Arctoo medium revocata sub axem,Cnm Fhoebus pressit Meroen, tellusque perustaIlluc duxit aquas: trahitur Gangesque PadusquePer tacitum mundi: tunc omnia flumina NilusUno fonte vomens, non unô gurgite perfert.Sententia haec Ephori a vero quam longissime abest, quia idem Nili Incrementum deprchenditur, priusquam Aegyptum attingit, amplius 6000. stad. ab Aegypto in Aethiopia. Sexto, quorundam in Memphi Philosophorum opinio fuit, Nilum oriri in Zona Aegypto opposita, ita quidem, ut cum in Aegypto aestas est, in Zona illa sit hiems; unde ingentem aquarum copiam Nilus hauriat, et in Aegyptum secum deuchat: Non potuisse vero oppositam illam Zonam hactenus explorari, propterea quod inter illam et nostram interiaceat inhabitabilis, et inaccessa Zona Solis ardore adusta. Idem Galenus refert in libello de Histor. Philosophica: Eudoxus, inquit, ab Aegyptiis sacerdotibus se accepisse memorat, permutationem aestatis in hiemem causamesse, ut Nilus quotannis exundet. Nam quando nobis, qui sub Cancro degimus, aestas ingruit, habitantibus sub Capricorno hiems aedest, quô fit, ut inde advectus Nilus continuis pluviis auctus increscat, et ruptis alveis lat issime spatietur. Eandem in sententiam in terpretari possis Theodoret. Serm. 4. Θεραπευτικῆς τῶ Ἑλληνικῶν παθημάτων, ubi Niloticae exundationis causam assignat Soli ad circulum Borealem accessum, et a locis Australibus discessum, qui ceteris quidem ad Septentrionem fluviis incubat radiis ardentioribus, a Nilo vero magnis abscedit spatiis. Horum in Philosophorum sententia nihil absurdi deprehendit Wendelinus. Septimo, Oenopides Chius, cum videret aquas nonn ullas fontanas aestate frigidas, hieme vero calidas esse, Nilum hieme parvum, compressumque aiebat esse, quod calor internus humorem consumeret, et pluviae nullae essent, quae absumptum humorem restituerent, aestate vero effusum ob caloris interni absentiam. Hoc si verum esset, omnibus fluminibus idem eveniret quod Nilo; similes enim ubique fere sunt causae; at contrarium testatur experientia. Octavo, Timaeus Mathematicus apud Plinium, loc. cit. existimat Nilum ardoris vi extrahi, et suspensum abundare, a Canis ortu, per introitum Solis in Leonem, stante sidere contra perpendiculum fontis Nili, quem Phialam appellant. Similem fere sententiam refert Lucanus ubi supra v. 255.Rumor, ab Oceano, qui terras alligat omnes,Exundante procul violentum erumpere Nilum,Aequoreosque sales longô mitescere tractu:Nec non Oceanô pasci Phoebumque PolumqueCredimus. Hunc, calidi tetigit cum brachia Cancri,Sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aerTollitur: hoc noctes referunt, Niloque refundunt.Parum probabilitatis haec habet opinio; nam praeterquam, quod Sol verticalis aquas non augeat, sed minuat potius, partibus aliquibus exhaustis, et in vapores resolutis; idem in aliis omnibus fluminibus contingeret, quae eôdem modô Sol aspicit, cuius contrarium verum est. Nono, alii ad Oceanum retulerunt Nili incrementum: putârunt enim Nilum ex Oceano fluere, et inde tantam aquarum copiam Aegypto inducere. Hanc rudem opinionem appellat Herodotus, quam refutatione indignam iudicat. Negari quidem non potest, Nili ortum, ut fluminum aliorum omnium, Oceano deberi, quod et Hesiodus quoque innuit in Theog. v. 337.Τηθὺς δ᾿ Ὠκεανῷ ποταμοὺς τέκε δινήενταςΝεῖλον τ᾿, Ἀλφειόν τε. ———Ubi Thetys, h. e. Terra, fluminum mater; Oceanus pater statuitur: quia e terra quasi utero flumina et fontes scaturiunt; terra autem ex Oceano aquas concipit. Quî vero stati istius incrementi Nilotici causa ad Oceanum referri possit, nemo facile demonstraverit. Et cur idem in aliis quoque fluminibus, quae ex Oceano derivantur, non contingeret? Interim tamen Herodoti responsio non placet: negat enim Oceanum dari, qui terram circumfluat, contra temporum nostrorum certissima experimenta. Decimo, Achoreus apud Lucanum l. 10. v. 262. sententiam suam ais verbis exprimit:Ast ego, si tantam fas est mihi solvere litem,Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peractiSaecula, concussis terrarum erumpere venis,Non id agente Deô, quasdam compage sub ipsâCum mundo coepisse reor, quas ille CreatorAtque Opifex rerum certo sub iure coercet.Nullam hîc video Nilotici in crementi causam, nisi universalem, quae Deus est, qui eam Nili naturam esse voluit, ut singulis annis exundaret. In quam sententiam etiam Aristides concedit; qui se non videre profitetur, cuinam causae Nili incrementum attribuat πλὴν ἐι τῇ μεγάλῃ σοφίᾳ καὶ προνοίᾳ τοῦ Θιοῦ. Atqui cum Deus plerumque causarum secundarum utatur ministeriô, illibata de causis secundis adhuc incrementi Nilotici manet quaestio. Ultimo, itaque Agatharchides Cnidius asserit, singulis annis, per Aethiopiae montes, continuos a solstitio aestivo, usque ad aequinoctium autumnale, imbres cadere: mirum igitur non esse, Nilum hieme compressum, secundum naturam, iis aquis fluere,quas fontes et alia flumina influentia subministrant, aestate vero propter imbres in crementum capere. Laudat hanc sententiam Diodor. Sic. eamque sequitur Arrianus in Indic. sive historiâ de Alex. l. ultimô. Assentitur quoque Strabo l. 17. itemque Theophylactus Simocattus Aegyptius l. 7. Historiar. cui et nos etiam impraesentiarum subscribimus, et V. locô ad, aquae Niloticae affectiones. sive qualitates festinamus. Quarum Prima est Dulcedo, eaque apud scriptores celebris est. Hinc Sen. l. 4. Nat. Qu. c. 2. Nulli fluminum dulcior gustus est. Et vino ob suavitatem dicitur aequiparata a Pescennio Ngro Imper. qui (auctore Spartianô c. 7.) militibus Aegyptiacarum stationum petentibus vinum respondit, Nilum habetis, et vinum petitis? Quaerit Aristides, aquae Niloticae dulcedinem quantam esse credis? Respondet, Quantum numquam dixeris. Bibenti (in quit Achilles Tatius) ὕδωρ γλυκὺ ἦν καὶ ψυχρὸν, Heliodorus, Πιεῖν ἐςὶ γλυκύτατος. Imo et sub Nepherchere Thinitarum Rege, μυθεύεται τὸν Νεῖλον μέλιτι κεκραμένον ἡμέρας ἕνδεκα ῥυῆναι, Fertur Nilum melle commixtum fluxisse diebus undecim. Syncellus p. 55. Ad quae verba Marshamus, Insolita, inquit, aquae dulcedo, laetum prodigium, ut amaritudo, funestum: quod confirmat ex Plinio l. 31. c. 4. Vide cum Canone Chron. Sec. V. ubi de Nilo fluvio. Coeterum de causâ dulcedinis quaeritur. Scaliger Exerc. 48. causam suavitatis refert vel ad fluminis naturam, vel ad Solis operam, vel ad cursûs longinquitatem. Duas posteriores causas attingit quoque Scholiastes Apollonii in l. 4. ex sententia Democriti, qui aiebat, Ἀπογλὺκαίνεςθαι τὸ ὕδωρ, διὰ τὸ διάςημα καὶ τὸ μῆκος τοῦ πόρου, καὶ ὑπὸ τοῦ καύματος ἀφεψόμενον. Contradicit tamen Diodor. Sic. Dulcedmis fluvii, inquit, causa, quam afferunt, ratione penitus caret. St enim caloris aestu decoctus fluvius dulcedinem sortiretur, nequaquam gigneret animantia, neque varias piscium, aut ferarum species contineret. Aqua enim omnis a natura immutata nequaquam generat. Respondetur, Aquam ab ignis natura elaboratam, et a crassitie terrestri liberatam, nullam habere vim generandi, nos falsum esse arbitramur. Testatur enim experientia, pluvias calidiores longe fecundiores esse, quam frigidas, quae etiam noxiae multis humi nascentibus sunt. Longe quoque salubriores esse aquas Soli expositas, quam ab eo absconditas, apud omnes in consesso est. Secunda Nili qualitas est, a quâ ἄναυρος, h. e. aurae expers dicitur. Quâ de re Plin. l. 5. c. 9. Idem amnis (de Nilo loquitur) unus omnium nullas exspirat auras. Quod ex Euterpe Herodotidescripsit, cuius verba, Αὔρας ἀποπνεούσας μοῦνος πάντων ποταμῶν οὐ παρέχεται. Cuius affectionis causam hanc adfert idem Herodotus, Quod Nilus ex calido loco in calidum fluat, adeoque et ipse totus sit calidus; auras vero e frigidis exhalare. Cui contradicit Aristoteles Problem. Sect. 23. probl. 16. ubi auram e calidis et frigidis aquis exhalare docet: quod cum rationi, tum experientiae consentaneum est: Rationi quidem; quia nulla aqua aurum exhalat, nisi prius aliquô modô calore sit alterata: quo diutius vero aquae calor incumbit, eo plures extrahit vapores, nisi alia obstet causa: Experientiae vero, quia calidas aquas et fontes maxime fumare experimur. Scaliger causam refert in aquae Niloticae tenuitatem: quam ingeniosissime hôc modô explicat. Longô cursu exercitus attenuatur humor, ita ut ne sublatus quidem in aerem possit corpus capere. Ita aer auram acceptam sibi similem diffundi in se ipsum patitur, neque cogit, ut consistat: ut non tam resolvat, quam nullius indigam resolutionis secum habeat. Haec ille. Itaque si rem accurate ponderemus, Nilus non tam revera erit ἄναυρος, quam esse videbitur; exhalat enim auram, sed adeo subtilem, ut eius in aere vestigia nulla appareant, quia aeri similliama est: unde nec in pluviam illô locô densatur. Laelius Bisciola tom. 2. Horar. subsec. l. 1. c. 19. cum Brodaeo l. 3. Misc c. 30. existimat, ἄναυρον dici Nilum, et alia flumina, non, quod nullam prorsus exhalent auram, sed quod perexiguam et tenuem reddant; quam in sententiam trahit particulam privativam, quae saepe non universam rem tollit, sed imminuit tantum. Tertia Niloticae aquae affectio Salubritas est, quam insigniter commendant veteres Medici et Philosophi. Platoni, in Timaeo, videtur hoc nomine Σωτὴρ appellari. Galeni iudicium huiusmodi est, Nilum ita laudo, ut bonitatis excellentiâ paucis admodum fluminibus comparari possit, nam et mulierum partionem insigniter adiuvat. Aetius omnes fluviatiles et palustres aquas damnat, exceptâ solâ Niloticâ, quae, iudiciô ipsius, πάσαις ταῖς ἀρεταῖς κεκόσμηται, omnibus virtutibus insignis est. Videntur autem aquae Niloticae salubritatem a pluviis habere, quibus incrementa sua debet Nilus. Sunt enim aquae pluviae salubriores reliquis, ut nôrunt naturalium rerum periti. Videatur vitruvius l. 8. c. 2. et Columella l. 1. c. 5. Omnibus vero hisce contradicere videtur Hirtius in Bello Alexandr. c. 5. ubi ait, Nili aquam limosam et turbidam, multos variosque morbos efficere. At vero Nilisalubritas non a limosâ et impura, sed a limo omni probe purgatâ aquâ commendatur. Ultima et praecipua Nili aquae qualitas est fecunditas. Eam fusê prosequitur wendelinus in Admirandis Nili; nos pauchula ex variis auctoribus olim decerpta hîc subiungemus, Virg. Georg. l. 4. v. 291. de Nilo,Et viridem Aegyptum nigrâ fecundat arenâ.Idem Aen. l. 9. v. 31.——— Aut pingui flumine Nilus.Inde a Plinio Paneg. Traiani c. 30. dicitur, fecunditatis parens. Ibidem de Aegypto: alendis, augendisque seminibusita est gloriata, ut nihil imbribus, caeloque deberet: siquidem propriô semper amne perfusa, nec aliô genere aquarum solita pinguescere, quam quas ipsa devexerat, tantis segetibus induebatur, ut cum feracissimis terris, quasi numquam cessura, certaret. Mitto multa, quae peti ab eodem Plinio possunt. Huius vero avunculus l. 5. c. 9. Per totam spatiatus Aegyptum fecundus innatat terrae. Dionysius,Ἔνθεν πιοτάτοιο κατέρχεται ὕδατα Νείλου.Idem de eodem:Ὕδασι πιαἵνων λιπαρὸν πέδον Αἰγύπτοιο.Theophilus Simocatt. l. 7. Hist. c. 17. Πολυγονώτατον αὐτὸν ὑπὲρ ἅπαντας τοὺς κατὰ τὴν οἰκουμένην ποταμοὺς πεφυκέναι φασίν. Ammian. l. 22. dat illi pinguem cespitem; vocatque benevolum omnium flumen. Hinc fecunda clementia Nili apud Stat. Theb. l. 3. v. 527. et divitis Nili, apud Iuvenal. Sat. 13. v. 27. Maximo Tyrio Νεῖλος γόνιμος dicitur, et ῥεῦμα γόνιμον, Plut. Orat. 1. de esu carnium. Nazianzenus Orat. 21. vocat εὔςαχυν, ut Nonn. l. 31. ςαχυώδεϊ Νείλῳ et Oppian. 2. Cyneget. ὄχθαις ἀγλαοκάρποις Νείλου πυροφόροιο. Stat. l. 3. Sylv. 2. v. 108.Unde paludosi fecunda licentia Nili.Tibullus l. 1. Eleg. 7. v. 22.Fertilis aestivâ Nilus abundat aquâ.Hactenus de Nili qualitatibus. VI. de exitu eius et ostiis agendum est. Exit autem in mare Mediterraneum; Ostia autem, per quae exoneratur, apud auctores classicos et veteres decantatissima septem sunt. Moschus.—— Ἑπταπόρῳ παρὰ Νείλῳ.Unde ἑπτάςομος Nonno in Dionysiacis dicitur. Dionysius Perieg.Ἑπτὰ διὰ ςομάτων ἐιλιγμένος ἐις ἅλα πίπτει.Catullus ad Furium et Aurelium: Epigr. 11. v. 7.Sive qua septem geminus colorat—— — Aequora Nilus.Virg. Aen. l. 6. v. 800.Et Septemgemini turbant trepida ostia Nili.Ab Ovid. l. 1. v. 422. et l. 5. Met. v. 187. septemfluus; et septemplex dicitur. A Silio l. 1. v. 197. Claudiano l. 1. in Rufin. v. 185. et Lucano l. 8. v. 445. septeno gurgite. A Val. Flacco l. 8. v. 90.——— Septem proiectus in amnes.Septem cornua dat ei Claudian. in Nupt. Honorii et Mariae. v. 51. Septem portus Ovid. Ep. 14. Heroid. v. 107. Septem fauces Manilius Astronom. l. 3. Bellissime et satis nove Papinius l. 8. Theb. v. 360. hiemes nominat, cum ait:——— Septemque patentibus arvisIn mare fert hiemes. ———Hactenus Poetae Sed audiamus Veritatem ipsam Esai. c. 11. v. 15. Et percutiet eum in septem rivis. Idem habet Chaldaeus Paraphrastes. Et LXX. Interpp. Καὶ πατάξει ἕπτα φάραγγας, Et percutiet septem valles. Quamquam minus Hebraeo Gap desc: Hebrew Graeca respondet φάραγξ. Nomina ostiorum ab urbibus indita sunt 1. Canopicum (quod nonnullis Heracleoticum quoque dicitur, testibus Ptol. et Strabone) 2. Bolbiticum. 3. Sebennyticum (cuius vina laudat Plin. l. 14. c. 7.) 4. Pharmiticum (Herodoto Bucolicum, auctore Sabellicô Ennead. 1. l. 3.) 5. Mendesium. 6. Taniticum (Herodoto Saiticum,) 7. Pelusiacum. Discrepant autem auctores nonnihil in nominibus et ordine, ut videre est apud Ptol. Herodot. Plin. Melam, Amm. Marcellin. loc. cit. Ortelium. Numerum quod attinet, fatentur aliqui plura esse. Et Plin. quidem l. 5. c. 10. undecim reperiri, superque quatuor. Septem tamen, quae recitavimus, celeberrima esse, omnes veteres affirmant. Unde Eustath. in Dionysium, Ὁ γεωγράφος λέγει, δίχα τῶ ἑπτὰ τούτων ςομάτων καὶ ἄλλα εἶναι ἄσημα, ψευδοςόματα. Fauces hae Nili ingentes, ut et littus omne circa Alexandriam civium cruore rubuit, an. 217. quod A. Bassianum Caracallam Imperat. Oedipum, matrem vero eius Iuliam Iocastam, aculeatô locô dixissent. Tum enim Imperator, quasi Legionem lecturus, iuventutem extra moenia evocavit, mox militi signô caedis daiô, facta strages tanta, ut rivi cruoris per planitiem decurrentibus omnia feralem hunc colorem induerent. Spartian. in vita eius. Coluerunt VII. hunc principem fluviorum Aegyptii divinis honoribus, usque ad Constantinum M. qui idoloatriâ ubique inhibitâ, statuisque Deorum eversis, etiam Aegyptios Nilo, veluti Deo, sacrificia offerre vetuit: qui cum copiosius tum se effunderet, quam antea, superstitiosi infausta sibi ominati sunt. Imperator vero docuit, soli omnis boni datori Deo causam omnium bonorum adscribendam esse, A. C. 342. Euseb. l. 4. c. 25. Cuius exemplum Theodosius M. sequutus, saorificia Ethnicorum daemonumque cultum cum alibi, tum in Aegypto, sub poena capitis ac publicationis bonorum inhibuit, praestat, inquiens erga Deum manere fidelem, quam fluenta Nili. Qui iterum, cum post interdictum, solito quidem tardius in arva ascendisset, attamen largissime effusus, ipsi Pagani Deos suos riserunt, dicentes, Nilum suum prae senio ac delirio mingendo emisisse omne id, quod in se humoris habuisset. Ouâ occasione Theophilus Episcopus Alexandrin. Timothei successor, veniâ ab Imperatore impetratâ, simulacra Deorum confregit, et in templo Serapidis noctu Halleluiah auditum est. Vide Sozom. l. 7. c. 20. Theodoret. l. 5. c. 22. Rufin. l. 2. c. 25. et plura apud Wendelinum ubi suprae, La Chambre, de incremento Nili, Thevenotum, Vinc. Blancum, P. de Valle, Itiner. ut et hîc passim. vocibus Agatharchides, Alvarez Franc. Thrasyalces etc. Baudrando Nilus oritur ex duobus fontibus in terra Sachahala, ubi populus Agaus, inter montes excelsos. Dein auctus amne Gema, et fluvio Kelti et Branti, labitur per Australem partem lacus Dambeae: quô relictô, devoluvitur per cataractam maiorem atque sic illa, quam efficit, antequam lacum ingreditur, recipit fluv. Gamalam, et Abeam, in regno Goiami, fluv. Baxilam, in regnoBagamidri, et fluv. Ruecam in regnis Amabarae et Oleca; postea rigatis Xaoâ superiori et inferiori, Gafate, Bizanô, et Gongâ provinc. infra Fasculon provinciam recipit Maleg fluv. et per Nubiam, assumptis in itinere aliis quoque amnibus, vergit in Septentrionem versus Bugihos et Baloos populos, uti recipit Tacaze fluv. amplum, iuxta oppidul. Ialac. dein versus Aegyptum tendit, teste Isac. Vossiô, de Nili origine. Nullas auras exspirat, gignitque harundines, quarum membranulae papyro similes. Hîc iuncus nascitur, unde papyrus fit, Plin. l. 13. c. 11. Nilea fluenta, apud Tzetzem, et Nilicataractae, Proverb. apud Suidam. Verum de Nilae satis. Nic. Lloydius. Addo, quod Melo quoque Festo dicitur, ut et Ausonio Ep. 4. v. 73.ubi Melonis albam paginam vocat chartam ex papyro frutice, in palustribus Nili ripis, ubi etiam calami ad scribendum aptinascebantur, proveniente confieri solitam. De fontibus eius ita Kircherus: Provincia, ubioritur, vocatur Agaos, vicinae Regno Goiam: Terra, in qua oritur, Sagela dicitur: fons eius geminus, vel unus duobus oculis donatus, iactu lapidis fere distantibus. Hi in apice montis sunt, in plano arboribus undique circumdato, fundumque habent inexplorabilem, ner iis exitus in summa montis planitie, verum in radice, terrague quae inter eos comparet, tremula est. Cuius rationem ingeniose explicans pergit: Verisimile esse, magnam olim huius campi partem apertum fontem, velut in cratere montis contentum fuisse, et successu temporum, succrescentibus herbis et virgultis luto mistis, cutem veluti quandam contraxisse, qua remotâ sine dubio totam planitiem tremulam primaev; fontis faciem mox manifestaturam. Porro rivum fontis, qui infra montem erumpit, in Orientem spatiô iactûs bombardae vergere, dein subito declinando Boream petere et post quartam circiter leucae partem novum sese offerrerivum e saxis scopulisque ebullientem, cui paulo post se iungant duo alii rivi ex Orientis plaga erumpentes et sic deinde aliis atque aliis identidem collectis notabiliter Nilum crescere. Lacum deinde intrare, post ingentibus duabus rupibus veluti absorberi, demum fluxu suô Regnum Goiam repetere, adeo ut non nisi unius diei itinere a fonte suo distare comperiatur; Tunc versus Fazolo et OMberea Regnum Gentilium tendere, inde ex Oriente in Boream declinare, usque dum in Mare Mediterraneum perveniat. Quae debentur oculari inspectioni P. Petri Pays A. C. 1618. manu ducente eum ipsô Abyssinorum Imperatore, qui proin gloriabundus de se scribit, Se summa cum animi voluptate id vidisse, quod Cyrus, Cambyses, Alexander M. et Iulius Caesar nullis votis consequi potuerint. Aliis tamen idem iam suboluisse, colligere est ex Itinerario le Blanc part. 2. c. 6. ubi Nilum, in Regno Goyam oriri, bis diserte scribit. Nilus vero post demum in progressu suo a lacu Zambre et Zaire excipitur, inde post 700. milliaria, Insulam Meroen efficit ac in Aegypto, antequam in alveos discedat, Urbem Cairo sen Memphim alluit, Arabibus Abboai dictus. Incrementi eius causam in pluviae abundantiam, Aethiopiae totis quinque mensibus. Aprili, Maiô, Iuniô, Iuliô et Augustô incumbentis, plerique hodie Eruditi: de la Chambre, in aquae eius nitrositatem refert: quod negotium integrô librô, cui titul. Discours sur les causes du debordement de Nil, prosequitur. Et quoniam incrementis hisce Aegyptii fecunditatem terrae suae deberi viderunt, ideo insolitis fluviumencomiis affecêre, ac modo Deorum semen, modo Iovis donum vocantes, caelitus eum delabi, dixerunt. In ipso eius Graeco nomine aliquid mysterii quaesitum, quod totidem id numeris constare, quot dies in anno, observârunt. Nempe. N. 50. E. 5. I. 10 Λ. 30. O. 70. Σ. 20 0. ——— ——— ——— Summa 365. Quodque tam certi essent beneficii huius, instrumenta etiam condi placuit, quibus gradus promissae fertilitatis praeviderent; Quorum auctor Iosephus Patriarcha fuisse creditur; Ea posteri Nilescopia et Nilometria vocavêre: Quale fuit in Elphio Insul. in cuius medio posita columna marmorea numeros cubitorum gerebat. quorum decimum octavum si excederet, aut infra duodecimum maneret, creditum fuit, istic excessu, hîc defectu, famem ac calamitatem importari. Iconismum et pleniorem eius descriptionem vide in Kircheri Oedip. Aegypt. Syntagm. 1. c. 4. in Praefecturae Heracleopolitana, et Syntagm. 15. c. 1. Idem Sphingibus factum fuit, h. e. biformibus statuis, auterius hominem, posterius Leonem referentibus, quarum aliquas ingentis molis in celebrioribus Aegypti locis statuêre, de quibus videndus iterum Kircherus cit Syntagm. 15. c. 1. Ostia eius quoque septem enumerat, praeftus Auctor Anonymus, quibus post Aethiopiam et Aegyptum, ut et insulas 700. circuitus, ut ait Diodor. Sic. in Mare Mediterraneum abit: Nempe Canopicum, seu Heracleoticum et Agathodaemon fluv. Bolbiticum et Taly fluv. Sebeniticum et Pharmutiacus fluv. Mendesium, Pathmiticum et Busiriticus fluv. Taniticum et Pelusiacum. Quibus accuratiores tabulas ostium Pinoptimum, tamquam pseudostoma et Diolcos pseudost oma addere ait, loc. cit. Hodie tamen duos tantum alveos navigabiles habere, tradit P. Bellonius l. 2. c. 32. De VII. vero illis praefatis nota, diverticula illa et ectropas, quae ex alveo ipso Nili derivabantur; perpetuorum et magnorum amnium instar obtinuisse, atque alia nomina in decursu habuisse, alia in exitu et ostiis ipsis. Ostiae enim nomen sortita sunt a locis mari vicinis, ubi ipsae ἐκρύσεις fieri solitae. aliud porro iis nomen, ubi ἑκτροπαὶ fiunt et in decursu. Nempe Nilus, coeteram Aegyptum permeans, unicô alveô, ubi ad Delta venit, in duas partes scinditur, ac duo flumina, quorum alterum Occidentem petit, alterum ad Orientem pergit. Pars illa, quae ad Occasum vergit, maior est, ac veluti flumini corpus, Μέγας ποταμὸς et μεγάλος ποταμὸς hinc, item Ἀγαθὸς δαίμων, Graecis dictus, at in ostio ipso, quô in mare exit, Κανωβικὸν et Ἡρακλευτικὸν, a locis ibi mari vicinis. Parsaltera minor est, et Ε᾿κτροπὴ censebatur, ac velut brachium sive ramus e corpore fluminis maioris erumpens et Βουβαςιακὸς ποταμὸς dicebatur: cuius exitus in mare Πηλουσιακὸν ςόμα vocitatum est, ab urbe Pelusio. Eadem porro ἐκτροπὴ alias atque alias subinde ectropas generat, quae per divisos exitus in mare evolvuntur. Nam minus Delta vocabatur, ubi Bubastiacus amnis dividuus fioin Busiriticum, qui per Pathmiticum ostium in mare exit. Est et tertium Delta, ubi Bubastiacus se findit, in alia duo diverticula.quorum alterum per Athribin urbem effunditur in mare, alterum per ostium Pineptimi: quae duo ostia ψευδόςομα sunt. Coeterum ad ipsum Deltae verticem alias duae sese findunt ectropae a maiori flumine, quae Septentrionem recta petunt. Harum altera dicitur ποταμὸς Θερμουθιακὸς et perSelbennyticum ostium exoneratur: alteri nomen est Τάλυ, quae per Bolbitinum exit. Et quidem Sebennyticum, quô medium scinditur Delta, (unde et tripartitam alii primam Nili divisionem faciunt) rursus in Mendesium ac Saiticum abit. Sic reliqui omnes Nili decursus ἐκτροπῶν vice censebantur, solus Canopicus principalis alvei instar obtinebat: quô exceptô reliqua ostia Nili χειροποίητα καὶ οὐ τοῦ ποταμοῦ ὄντα, manufacta et non naturalia esse videri, ait Aristoteles Meterologic l. 1. c. 14. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 477. et seqq. Coeterum proprium fluvii nomen Siris, et eundem cum Api, adeoque pro Deo, nomine Serapidis, ex Siri et Api composito, cultum esse olims eidem Busiridis quoque fuisse nomen, docet Fortun. Licetus, et de nobili hoc fluvio prolixe ac erudite disserit, l. de Lucernis antiqq. 6. c. 87. totô, in quo Lucernam pensilem, in effigiem capitis Aegyptii Sacerdotis rasi efformatam, explicat, Et sapit divinos honores, quod Σωτῆρα τῆς Αἰγύπτου, Servatorem Aegypti, appellatum esse legimus, apud Heliodor. Aethiopicis l. c. quae appellatio Diis propria, vide Thom. Dempster. Paralipom. in Iohann. Rosini Antiqq. 1. 5. c. 30. ut et supra voce Niloa: sicut de aliis quoque fluviis, Nili inundationem aemulantibus, voce Nigris.III.NILUSPatriarcha Constantinopolitan. post Macarium, A. C. 1378. per ann. 20. Onuphr. in Chron.Item Archiepiscopus Thessalonicensis A. C. 1355. Scripsit contra primatum Paparum.IV.NILUSappellatus ab Euripo quî differat, vide supra Euripus.V.NILUSetiam urbs Aegypti, Steph. Aan eadem cum Nicopoli, de qua supra? Cuius Episcopus Chaeremon, in caelum raptus sub Decio, dicitur. Laetus.VI.NILUShistoricus, Graece extare dicitur a Rob. Constantino in suo NOmenclatore. Alius autem sine dubio est Nilus B. Chrysostomi discipulus, sub Theodosio iuniore monachus Constantinopolitan. ac Theodoreti aequalis; scripsit de caede SS. Martyrum, monachorum a Saracenis occisorum, in monte Sina: quem librum Lipomannus, et Possevinus versum, A. C. 1639. ediderunt. Prodierunt quoque eius 355. epistolae ex Bibliotheca Magni Florentiae Ducis cum versione et notis. Alia etiam reliquit, sed paraenetica. Vide Photium in Bibl. cod. 153. 201. 276. Nicephor. Eccles. Hist. l. 14. c. 14. 53. 54. Sixt. Sen. etc. Lloydius.VII.NILUSnomen poematis, memorati Capitolino, in Gordianis Trib. c. 3. Adolescens quum esset Gordianus, --- poemata scripsit, quae omnia exstant et cuncta illa, quae Cicero ex Demetrio et Arato, et Alcyonas et Uxorium et Nilum: quae quidem ad hoc scripsit, ut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentur. Sed pro Nilus, Casaubon. Limon scribendum esse conicit, quod nomen cuidam Ciceronis poemati, cum apud Donatum in Vita Terentii, tum apud alios. Vide eum Not. ad loc.VIII.NILUSseu Phruron, Thebanorum in Aegypto Rex XXXVI. post Siphoam seu Mercurium II. fluvio Nilo nomen dedit, Diodorus infra laudandus, cum antea Aegyptus vocaretur, ut ex Homero patet Odyss. l. 14. et Pausan. Boeottc. Regnavit ann. 5. excisae Troiae iuxta Dicaearchum aequalis. Eum excepit Amuthantaeus. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sex. X.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.